monumenta.ch > Plinius > sectio 241

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 247
{CXII} De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem. universum autem circuitum Eratosthenes, in omnium quidem litterarum subtilitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis probari video, CCLII milium stadiorum prodidit, quae mensura Romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus, et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus XXVI